- CAPELLINA
- CAPELLINAvox recentioris aevi, occutrit in Vita B. Iustinae de Aretio num. 3. ac significat festum precatoriorum globulorum, vulgo Rosarium, German. Rosenkrantz, Italis Capellina, Chapellet Gallis, quô in Communione Romana Deiparam salutare mos est. Originem Rosarii huius seu recitationis orationis Dominicae et Salutationis Angelicae ad statos calculorum sen globnlorum numeros, arcessie Car. du Fresne a paenitentiis Monasticis vel etiam regulatum Monasticarum praeceptionibus, in quibus certi earundem orationum a Monachis dicendarum numeri imponebantur, quos ut ii facilius numerarent. munusque sibi iniunctum exsequerentur, per calculos et globulos recensebant: ad quos iam suô tempore preces exactas fuisse, docet Palladius in Histor. Lausiaca, c. 23 ubi de Paulo Monacho, Ε῎ργον δὲ αὐτῷ τῆς ἀσκήσεως γέγονεν, inquit, τὸ ἀδιαλείπτως ωπροσἐυχεςθαι: οὗτος τετυπωμένας εἶχεν τὰς ἐυχὰς τριακοσίας, τοσαύτας ψήφους συνάγων, καὶ εν τῷ κόλπῳ κανέχων καὶ ῤίπτων καθ᾿ ἑκάςτην ἐυχην` εν τȏυ κόλπου ψῆφον μίαν, Exercitationm???eius pars praecipua fuit, nen intermissa unquam oratio, Habuit evim signatas preces trecentas, et totidem catculis collectis, hos in sinu suo tenuit, ad precum quamlibet unum e lapillis e sinu proiciens, Car, du Fresne Glossar. Sed pauperis est, numerare pecus: vide de hoc ritu infra, suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.